- HERODOTUS Halicarnassaeus
- HERODOTUS HalicarnassaeusCic. Parens Historiae, et Historicorum Princeps floruit circa A. Ante N. C. 450. In ins. Samo dialectum addidicit, ibiquevei Historiam libris novem, quorum quilibet Musae nominis inscribitur, elogio hoc in ludis Olympicis; post eius lecturam, impetrato, Suid. Plin. vero l. 12. c. 4. in Thuriorum urbe id contigisse narrat, vide infra. Coepit a Cyro Persarum Rege, et usque ad Xerxen, memorabilia Annorum 240. persequutus est. Secessit in Samum, Lygdami tyrannide offensus, qui tunc in patria regnabat, eoqueve expulso, rediit. Postremo invidiae civium obnoxius, sponte Thurium concessit, Atheniensem coloniam, ubi Exstinctus est, et sepultus, licet aliqui Pellae dicant. Suid. Et quidem hunc Plutarch. Dio Chrysostomus, et Herpocratio non uno in loco carpunt: defendunt tamen ex recentioribus Aldus Manutius Ioach. Camerarius, Henricus Steph. Voss. ex vett. Dionys. Halic. Strabo, Diod. Sic. Lucian. Plin. loco supra citato, A. Gell. Phot. Suid. Imo illum Cic. in l. de LL. et 2. de or at. Patrem Historiae, ut dictum, appellat. Vita Homeri eius non est. Alius ab hoc est Herodotus, qui de pubertate Epicuri scripsit, teste Diog. Laertio, de quo, uti et de priori, Voss. adi.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.